Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non mihi divitias dando maiora dedisses,
  2. caelitibus missis nostra sub ora tribus,
  3. est aliquid spectare deos et adesse putare,
  4. et quasi cum vero numine posse loqui.
  5. quantum ad te, [*](quanta meridi (A) vel quanta (quantum vel quando) a te (ad me) redii, etc. corr. Ehwald) redii, nec me tenet ultima tellus,
  6. utque prius, media sospes in urbe moror.
  7. Caesareos video vultus, velut ante videbam :
  8. vix huius voti spes fuit ulla mihi;
  9. utque salutabam numen caeleste, saluto.
  10. quod reduci tribuas, nil, puto, maius habes,
  11. quid nostris oculis nisi sola Palatia desunt?
  12. qui locus ablato Caesare vilis erit.
  13. hunc ego eum spectem, videor mihi cernere Romam;
  14. nam patriae faciem sustinet ille suae.
  15. fallor an irati mihi sunt in imagine vultus,
  16. torvaque nescio quid forma minantis habet?