Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quid nostris oculis nisi sola Palatia desunt?
  2. qui locus ablato Caesare vilis erit.
  3. hunc ego eum spectem, videor mihi cernere Romam;
  4. nam patriae faciem sustinet ille suae.
  5. fallor an irati mihi sunt in imagine vultus,
  6. torvaque nescio quid forma minantis habet?
  7. parce, vir inmenso maior virtutibus orbe,
  8. iustaque vindictae supprime lora tuae.
  9. parce, precor, [*](precor puer) saecli decus indelebile [*](admirabile vel o venerabile) nostri,
  10. terrarum dominum quem tua cura facit.
  11. per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est,
  12. per numquam surdos in tua vota deos,
  13. perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est,
  14. et cui maiestas non onerosa tua est,
  15. perque tibi similem virtutis imagine natum,
  16. moribus adgnosci qui tuus esse potest,
  17. perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes,
  18. qui veniunt magno per tua iussa gradu,
  19. parte leva minima nostras et contrahe poenas,
  20. daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum.