Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cerne quid Aeacides post mortem praestet amico:
  2. instar et hanc vitam mortis habere puta.
  3. Pirithoum Theseus Stygias comitavit ad undas:
  4. a Stygia quantum mors mea distat aqua?
  5. adfuit insano iuvenis Phoceus Orestae:
  6. et mea non minimum culpa furoris habet,
  7. tu quoque magnorum laudes admitte virorum,
  8. ut facis,[*](utque facis (et om.)) et lapso quam potes affer opem.
  9. si bene te novi, si, qui [*](qui, cf. quid A quis: quod σ ) prius esse solebas,
  10. nunc quoque es, atque animi non cecidere tui,
  11. quo Fortuna magis saevit, magis ipse resistis,
  12. utque decet, ne te vicerit illa, caves;
  13. et bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis.
  14. sic eadem prodest causa nocetque mihi.
  15. scilicet indignum, iuvenis carissime, ducis
  16. te fieri comitem stantis in orbe deae.
  17. firmus es, et quoniam non sunt ea, qualia velles,
  18. vela regis quassae qualiacumque ratis,
  19. quaeque ita concussa est, ut iam casura putetur,
  20. restat adhuc umeris fulta ruina tuis.