Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit,
  2. numina sunt telis ulla petita meis.
  3. est mea culpa gravis, sed quae me perdere solum
  4. ausa sit, et nullum maius adorta nefas.
  5. nil nisi non sapiens possum timidusque vocari:
  6. haec duo sunt animi nomina vera mei.
  7. esse quidem fateor meritam post Caesaris iram
  8. difficilem precibus te quoque iure meis;
  9. quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli,
  10. te laedi, cum quis laeditur inde, putas,
  11. sed licet arma feras et vulnera saeva mineris,
  12. non tamen efficies ut timeare mihi.
  13. puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit,
  14. profuit et Myso Pelias hasta duci.
  15. confugit interdum templi violator ad aram,
  16. nec petere offensi numinis horret opem.
  17. dixerit hoc aliquis tutum non esse. fatemur.
  18. sed non per placidas it mea puppis aquas,
  19. tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est,
  20. nam timor eventus [*](eventu ) deterioris abest,