Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor,
  2. admonitu melior fit tamen illa tuo.
  3. namque quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli,
  4. hoc ego te laetor coniugis esse meae.
  5. quae ne dissimilis tibi sit probitate laborat,
  6. seque tui vita sanguinis esse probat,
  7. ergo quod fuerat stimulis factura sine ullis,
  8. plenius auctorem te quoque nancta facit,
  9. acer et ad palmae per se cursurus honores,
  10. si tamen horteris, fortius ibit equus,
  11. adde quod absentis cura mandata fideli
  12. perficis, et nullum ferre gravaris onus.