Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. di tibi dent annos, a te nam cetera sumes,
  2. sint modo virtuti tempora longa tuae.
  3. quod precor, eveniet : sunt quiddam [*](quaedam corr. Heinsius ) oracula vatum:
  4. nam deus optanti prospera signa dedit,
  5. te quoque victorem Tarpeias scandere in arces
  6. laeta coronatis Roma videbit equis;
  7. maturosque pater nati spectabit honores,
  8. gaudia percipiens, quae dedit ipse suis.