Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tandem aliquid pulsa curarum nube serenum
  2. vidi, fortunae verba dedique meae.
  3. nolit ut ulla [*](noluit illa) mihi contingere gaudia Caesar,
  4. velle potest cuivis haec tamen una dari.
  5. di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur,
  6. tristitiam poni per sua festa iubent.
  7. denique, quod certus furor est audere fateri,
  8. hac ego laetitia, si vetet ipse, fruar.
  9. Iuppiter utilibus quotiens iuvat imbribus agros,
  10. mixta tenax segeti crescere lappa solet.
  11. nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba
  12. numen, et invita saepe iuvamur ope.
  13. gaudia Caesareae mentis pro parte virili
  14. sunt mea: privati nil habet illa domus,
  15. gratia, Fama, tibi, per quam spectata triumphi
  16. incluso mediis est mihi pompa Getis.