Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. protinus argento versos imitantia muros
  2. barbara cum pictis [*](victis ) oppida lata viris,
  3. fluminaque et montes et in altis proelia [*](proelia Merkel proflua vel pascua) silvis,
  4. armaque cum telis in strue mixta sua,
  5. deque tropaeorum, quod sol incendent, [*](incenderet vel incenderat: incendent σ ) auro
  6. aurea Romani tecta fuisse fori,
  7. totque tulisse duces captivis [*](captivos: captivis σ ) addita collis
  8. vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
  9. maxima pars horum vitam veniamque tulerunt,
  10. in quibus et belli summa caputque Bato. [*](Bato fuit vel tenet )
  11. cur ego posse negem minui mihi numinis iram,
  12. cum videam mitis hostibus esse deos?
  13. pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor,
  14. oppida sub titulo nominis isse [*](esse) tui.
  15. atque ea te contra nec muri mole nec armis
  16. nec satis ingenio tuta fuisse loci.