Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ante meos oculos tamquam praesentis imago
  2. haeret, et extinctum vivere fingit amor.
  3. saepe refert animus lusus gravitate carentes,
  4. seria cum liquida saepe peracta fide.
  5. nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis,
  6. quae vellem vitae summa fuisse meae,
  7. cum domus ingenti subito mea lapsa ruina
  8. concidit in domini procubuitque caput.
  9. adfuit ille mihi, cum me pars magna reliquit,
  10. Maxime, fortunae nec fuit ipse comes,