Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. at tibi, rex aevo, detur, fortissime nostro,
  2. semper honorata sceptra tenere manu.
  3. teque, quod et praestat quid enim tibi plenius optem .
  4. Martia cum magno Caesare Roma probet.
  5. sed memor unde abii, queror, o iucunde sodalis,
  6. accedant [*](accedunt ) nostris saeva quod arma malis,
  7. ut careo vobis. Stygias [*](scythicas) detrusus in oras,
  8. quattuor autumnos Pleias orta facit.
  9. nec tu credideris urbanae commoda vitae
  10. quaerere Nasonem, quaerit et illa tamen.