Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cetera sit sospes cultorum turba tuorum,
  2. in quibus, ut populo, pars ego parva fui.
  3. me miserum, si tu verbis offenderis istis
  4. nosque negas ulla parte fuisse tuos!
  5. idque sit ut verum, mentito ignoscere debes:
  6. nil demit laudi gloria nostra tuae.
  7. quis se Caesaribus notus non fingit amicum?
  8. da veniam lasso: tu mihi Caesar eras. [*](eris)
  9. nec tamen inrumpo quo non licet ire, satisque est
  10. atria si nobis non patuisse negas.
  11. utque tibi fuerit mecum nihil amplius, uno
  12. nempe salutaris, quam prius, ore minus,
  13. nec tuus est genitor nos infitiatus amicos,
  14. hortator studii causaque faxque mei: