Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hoc quoque fortunam [*](fortunae σ ) sensi, quod amicus abesses,
  2. qui mihi praesidium grande futurus eras.
  3. tecum tunc aberant aegrae solacia mentis,
  4. magnaque pars animi consiliique mei.
  5. at nunc, quod superest, fer opem, precor, eminus unam,
  6. adloquioque iuva pectora nostra tuo,
  7. quae, non mendaci si quicquam credis amico,
  8. stulta magis dici quam scelerata decet.
  9. nec breve nec tutum peccati quae sit origo
  10. scribere; tractari vulnera nostra timent.
  11. qualicumque modo mihi sunt [*](sint corr. Ehwald) ea facta, rogare
  12. desine: non agites, siqua coire velis.
  13. quicquid id est, ut non facinus, sic culpa vocanda est.
  14. omnis an in magnos culpa deos scelus est?