Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tempus ad hoc nobis, repetas licet omnia, nullum
  2. profuit—atque utinam non nocuisset!—opus.
  3. cur igitur scribam, miraris? miror et ipse,
  4. et tecum quaero saepe quid inde petam,
  5. an populus vere sanos negat esse poetas,
  6. sumque fides huius maxima vocis ego,
  7. qui, sterili totiens cum sim deceptus ab arvo,
  8. damnosa persto condere semen humo?
  9. scilicet est cupidus studiorum quisque suorum,
  10. tempus et adsueta ponere in arte iuvat,
  11. saucius eiurat pugnam gladiator, et idem
  12. inmemor antiqui vulneris arma capit,
  13. nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis,
  14. et ducit remos qua modo navit aqua.
  15. sic ego constanter studium non utile servo,
  16. et repeto, nollem quas coluisse, deas.
  17. quid potius faciam? non sum, qui segnia ducam
  18. otia : mors nobis tempus habetur iners.
  19. nec iuvat in lucem nimio marcescere vino,
  20. nec tenet incertas alea blanda manus,