Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cura quoque interdum nulla medicabilis arte est—
  2. aut, ut sit, longa est extenuanda mora.
  3. cum bene firmarunt animum praecepta iacentem,
  4. sumptaque sunt nobis pectoris arma tui,
  5. rursus amor patriae ratione valentior omni,
  6. quod tua fecerunt scripta, retexit opus.
  7. sive pium vis hoc sive hoc muliebre vocari,
  8. confiteor misero molle cor esse mihi.
  9. non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat
  10. fumum de patriis posse videre focis.
  11. nescio qua natale solum dulcedine cunctos
  12. ducit et inmemores non sinit esse sui.
  13. quid melius Roma? Scythico quid frigore peius?
  14. huc tamen ex illa [*](ista) barbarus urbe fugit,