Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- sic ubi percepta est brevis et non vera voluptas,
- peior ab admonitu fit status iste boni.
- sive dies igitur caput hoc miserabile cernit,
- sive pruinosi Noctis aguntur equi,
- sic mea perpetuis liquefiunt [*](liquescunt) pectora curis,
- ignibus admotis ut nova cera solet,
- saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem,
- ne mea Sarmaticum contegat ossa solum,
- cum subit Augusti quae sit clementia, credo
- mollia naufragiis litora posse dari.
- cum video quam sint mea fata tenacia, frangor,
- spesque levis magno victa timore cadit,
- nec tamen ulterius quicquam sperove precorve,
- quam male mutato posse carere loco.
- aut hoc, aut nihil est, pro me temptare modeste
- gratia quod salvo vestra pudore queat.
- suscipe, Romanae facundia, Maxime, linguae,
- difficilis causae inite patrocinium.
- est mala, confiteor, sed te bona fiet agente,
- lenia pro misera fac modo verba fuga.