Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. qui, cum me poena dignum graviore fuisse
  2. confitear, possum vix graviora pati.
  3. hostibus in mediis interque pericula versor,
  4. tamquam cum patria pax sit adempta mihi:
  5. qui, mortis saevo geminent ut vulnere causas,
  6. omnia vipereo spicula felle linunt.
  7. his eques instructus perterrita moenia lustrat
  8. more lupi clausas circumeuntis oves:
  9. et [*](at) semel intentus nervo levis arcus equino
  10. vincula semper habens inresoluta manet.
  11. tecta rigent fixis veluti velata [*](vallata) sagittis,
  12. portaque vix firma summovet arma sera.
  13. adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti, [*](laeti)
  14. et quod iners hiemi continuatur hiems.
  15. hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis
  16. eumque meo fato quarta fatigat hiems,
  17. fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis:
  18. et similis morti pectora torpor habet,
  19. felicem Nioben, quamvis tot funera vidit,
  20. quae posuit sensum saxea facta malis!