Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- sic mea lege data vincta atque inclusa Thalia [*](Thalia voluntas)
- per titulum vetiti nominis ire cupit.
- ne tamen officio memoris laedaris amici,
- parebo iussis—parce timere—tuis.
- at non parerem, nisi me meminisse putares.
- hoc quod non prohibet vox tua, gratus ero.
- dumque quod o breve sit!—lumen vitale videbo,
- serviet officio spiritus iste [*](ipse) tuo.
- Ut sumus in Ponto, ter frigore constitit Hister,
- facta est Euxini dura ter unda maris.
- at mihi iam videor patria procul esse tot annis,
- Dardana quot Graio Troia sub hoste fuit.