Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- carminibus, positus quam mihi saepe fores :
- te canerem solum, meriti memor, inque libellis
- crevisset sine te pagina nulla meis.
- quid tibi deberem, tota sciretur in urbe,
- exul in amissa si tamen urbe legor.
- te praesens mitem nosset, te serior aetas,
- scripta vetustatem si modo nostra ferunt,
- nec tibi cessaret doctus bene dicere lector:
- hic te servato vate maneret honor.
- Caesaris est primum munus, quod ducimus auras;
- gratia post magnos est tibi habenda deos.
- ille dedit vitam; tu, quam dedit ille, tueris,
- et facis accepto munere posse frui.
- cumque perhorruerit [*](perhorreret ) casus pars maxima nostros,
- pars etiam credi pertimuisse velit,
- naufragiumque meum tumulo spectant [*](spectaret corr. Heinsius) ab alto,
- nec dederit nanti per freta saeva manum,
- seminecem Stygia revocasti solus ab unda.
- hoc quoque, quod memores possumus esse, tuum est.
- di tibi se tribuant cum Caesare semper amicos :