Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cumque perhorruerit [*](perhorreret ) casus pars maxima nostros,
  2. pars etiam credi pertimuisse velit,
  3. naufragiumque meum tumulo spectant [*](spectaret corr. Heinsius) ab alto,
  4. nec dederit nanti per freta saeva manum,
  5. seminecem Stygia revocasti solus ab unda.
  6. hoc quoque, quod memores possumus esse, tuum est.
  7. di tibi se tribuant cum Caesare semper amicos :
  8. non potuit votum plenius esse meum.
  9. haec meus argutis, si tu paterere, libellis
  10. poneret in multa luce videnda labor;
  11. nunc quoque se, quamvis est [*](iam quamvis est vel q. e. iam corr. Naugerus (σ?)) iussa quiescere, quin te
  12. nominet invitum, vix mea Musa tenet,
  13. utque canem pavidae nactum vestigia cervae
  14. latrantem frustra copula dura tenet,
  15. utque fores nondum reserati carceris acer
  16. nunc pede, nunc ipsa fronte lacessit equus,
  17. sic mea lege data vincta atque inclusa Thalia [*](Thalia voluntas)
  18. per titulum vetiti nominis ire cupit.
  19. ne tamen officio memoris laedaris amici,
  20. parebo iussis—parce timere—tuis.