Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ne tamen Ausoniae perdam commercia linguae,
- et fiat patrio vox mea muta sono,
- ipse loquor mecum desuetaque verba retracto,
- et studii repeto signa sinistra mei.
- sic animum tempusque traho, sic meque [*](me sicque vel mecumque corr. σ ) reduco
- a contemplatu summoveoque mali.
- carminibus quaero miserarum oblivia rerum:
- praemia si studio consequar ista, sat est.
- Non adeo cecidi, quamvis abiectus, ut infra
- te quoque sim, inferius quo nihil esse potest,
- quae tibi res animos in me facit, improbe? curve
- casibus insultas, quos potes ipse pati?
- nec mala te reddunt mitem placidumque iacenti
- nostra, quibus possint inlacrimare ferae;
- nec metuis dubio Fortunae stantis in orbe
- numen, et exosae verba superba deae.
- Exigit [*](exigis vel exiget) a dignis [*](at dignes) ultrix Rhamnusia poenas:
- inposito calcas quid [*](qui) mea fata pede?
- vidi ego naufragium qui risit [*](naufragiumque viros et corr. Mencken) in aequora [*](aequore) mergi,
- et numquam dixi iustior unda fuit.