Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. unus in hoc nemo est populo, [*](nemo . . populo populo vix est)
  2. qui forte Latine quaelibet e medio reddere verba queat.
  3. ille ego Romanus vates—ignoscite, Musae!—
  4. Sarmatico cogor plurima more loqui.
  5. en pudet et fateor, iam desuetudine longa
  6. vix subeunt ipsi verba Latina mihi.
  7. nec dubito quin sint et in hoc non pauca libello
  8. barbara . non hominis culpa, sed ista loci.
  9. ne tamen Ausoniae perdam commercia linguae,
  10. et fiat patrio vox mea muta sono,
  11. ipse loquor mecum desuetaque verba retracto,
  12. et studii repeto signa sinistra mei.
  13. sic animum tempusque traho, sic meque [*](me sicque vel mecumque corr. σ ) reduco
  14. a contemplatu summoveoque mali.
  15. carminibus quaero miserarum oblivia rerum:
  16. praemia si studio consequar ista, sat est.
  1. Non adeo cecidi, quamvis abiectus, ut infra
  2. te quoque sim, inferius quo nihil esse potest,