Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- non tamen ingratum est, quodcumque oblivia nostri
- impedit et profugi nomen in ora refert,
- quamvis interdum, quae me laesisse recordor,
- carmina devoveo Pieridasque meas,
- cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis,
- vulneribusque meis tela cruenta sequor,
- quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet
- Graia Capheream currere puppis aquam. [*](capharea aqua)
- nec tamen, ut lauder, vigilo curamque futuri
- nominis, utilius quod latuisset, ago.
- detineo studiis animum falloque dolores,
- experior curis et dare verba meis.
- quid potius faciam desertis solus in oris,
- quamve malis aliam quaerere coner [*](coner cogar) opem?
- sive locum specto, locus est inamabilis, et quo
- esse nihil toto tristius orbe potest,
- sive homines, vix sunt homines hoc nomine digni,
- quamque lupi, saevae plus feritatis habent.
- non metuunt leges, sed cedit viribus aequum,
- victaque pugnaci iura sub ense iacent.