Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. numquid Achilleos inter fera proelia fidi
  2. deseruit levitas Automedontis equos?
  3. quem semel excepit, numquam Podalirius aegro
  4. promissam medicae non tulit artis opem.
  5. turpius eicitur, quam non admittitur hospes:
  6. quae patuit, dextrae firma sit ara meae.
  7. nil nisi me solum primo tutatus es; at nunc
  8. me pariter serva iudiciumque tuum,
  9. si modo non aliqua est in me nova culpa, tuamque
  10. mutarunt subito crimina nostra fidem,
  11. spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus aura,
  12. quod cupio, membris exeat ante meis,
  13. quam tua delicto stringantur pectora nostro,
  14. et videar merito vilior esse tibi.
  15. non adeo toti fatis urguemur iniquis,
  16. ut mea sit longis mens quoque mota malis.
  17. finge tamen motam, quotiens Agamemnone natum
  18. dixisse in Pyladen improba verba putas?