Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. mens tamen aegra iacet, nec tempore robora sumpsit,
  2. affectusque animi, qui fuit ante, manet.
  3. quaeque mora spatioque suo coitura putavi
  4. vulnera non aliter quam modo facta dolent.
  5. scilicet exiguis prodest annosa vetustas;
  6. grandibus accedunt tempore damna malis,
  7. paene decem totis aluit Poeantius annis
  8. pestiferum tumido vulnus ab angue datum.
  9. Telephus aeterna consumptus tabe perisset,
  10. si non, quae nocuit, dextra tulisset opem.
  11. et mea, si facinus nullum commisimus, opto,
  12. vulnera qui fecit, facta levare velit,
  13. contentusque mei iam tandem parte doloris
  14. exiguum pleno de mare demat aquae,
  15. detrahat ut multum, multum restabit acerbi, [*](acervi)
  16. parsque meae poenae totius instar erit.
  17. litora quot conchas, quot amoena rosaria [*](amoenos hostia vel a. postia) flores,
  18. quotve soporiferum grana papaver habet,