Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- arva relegatum iussisti visere Ponti,
- et Scythicum profuga scindere puppe fretum,
- iussus ad Euxini deformia litora veni
- aequoris—haec gelido terra sub axe iacet—
- nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum,
- glaebaque canenti semper obusta gelu,
- nesciaque [*](que quam) est vocis quod barbara lingua Latinae,
- Graecaque quod Getico victa [*](vincta vel iuncta) loquella sono est,
- quam quod finitimo cinctus premor undique Marte,[*](finitima . . morte)
- vixque brevis tutum [*](tutos) murus ab hoste facit.
- pax tamen interdum est, pacis fiducia numquam:
- sic hic nunc patitur, nunc timet arma locus.
- hinc ego dum muter, vel me Zanclaea Charybdis
- devoret atque suis ad Styga mittat aquis,
- vel rapidae flammis urar patienter in Aetnae,
- vel freta Leucadii mittar in alta dei. [*](leucadio . . deo)
- quod petimus, poena est: neque enim miser esse recuso,
- sed precor ut possim tutius esse miser.