Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec possum et cupio non nullos ducere versus :
  2. ponitur idcirco noster in igne labor,
  3. nec nisi pars casu flammis erepta dolove
  4. ad vos ingenii pervenit ulla mei.
  5. sic utinam, quae nil metuentem tale magistrum
  6. perdidit, in cineres Ars mea versa foret!
  1. Hanc tuus e Getico mittit tibi Naso salutem,
  2. mittere si quisquam, quo caret ipse, potest,
  3. aeger enim traxi contagia corpore mentis,
  4. libera tormento pars mihi ne qua vacet,
  5. perque dies multos lateris cruciatibus uror;
  6. sic me non modico [*](sed quod non modico (in inmodico) corr. Ellis.) frigore laesit hiems,
  7. si tamen ipse vales, aliqua nos parte valemus: