Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Scribis, ut oblectem studio lacrimabile tempus,
  2. ne pereant turpi pectora nostra situ.
  3. difficile est quod, amice, mones, quia carmina laetum
  4. sunt opus, et pacem mentis habere volunt.
  5. nostra per adversas agitur fortuna procellas,
  6. sorte nec ulla mea tristior esse potest.
  7. exigis ut Priamus natorum funere ludat, [*](plaudat)
  8. et Niobe festos ducat ut orba choros.
  9. luctibus an studio videor debere teneri,
  10. solus in extremos iussus abire Getas?