Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- Quod te nescioquis per iurgia dixerit esse
- exulis uxorem, littera questa tua est.
- indolui, non tam mea quod fortuna male audit,
- qui iam consuevi fortiter esse miser,
- quam quod cui minime vellem, sum causa pudoris,
- teque reor nostris erubuisse malis.
- perfer et obdura; multo graviora tulisti,
- eripuit cum me principis ira tibi.
- fallitur iste tamen, quo iudice nominor exul:
- mollior est culpam poena secuta meam.
- maxima poena mihi est ipsum offendisse, priusque
- venisset mallem funeris hora mihi.
- quassa tamen nostra est, non mersa [*](mersa fracta) nec obruta navis,
- utque caret portu, sic tamen extat aquis.
- nec vitam nec opes nec ius mihi civis ademit,
- qui merui vitio perdere cuncta meo.
- sed quia peccato facinus non affuit illi,
- nil nisi me patriis iussit abesse focis,
- utque aliis, quorum numerum comprendere non est,
- Caesareum numen sic mihi mite fuit.