Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic ego, Sarmaticas longe proiectus in oras,
  2. efficio tacitum ne mihi funus eat.
  3. delicias siquis lascivaque carmina quaerit,
  4. praemoneo, non est [*](nostra vel numquam: non est Gronovius) scripta quod ista legat,
  5. aptior huic Gallus blandique Propertius oris,
  6. aptior, ingenium come, Tibullus erit.
  7. atque utinam numero non nos [*](ne nos) essemus in isto!
  8. ei mihi, cur umquam Musa iocata [*](locuta: iocata σ ) mea est?
  9. sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri
  10. ille pharetrati lusor Amoris abest,
  11. quod superest, animos [*](socios: numeros Ehwald) ad publica carmina flexi,
  12. et memores iussi nominis esse mei. [*](sui)