Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- sim licet extremum, sicut sum, missus in orbem,
- nostra suas istinc [*](istic vel isto (istuc σ): istinc) porriget ira manus,
- omnia, si nescis, Caesar mihi iura reliquit,
- et sola est patria poena carere mea.
- et patriam, modo sit sospes, speramus ab illo:
- saepe Iovis telo quercus adusta viret.
- denique vindictae si sit mihi nulla facultas,
- Pierides vires et sua tela dabunt,
- quod Scythicis habitem longe summotus in oris,
- siccaque sint oculis proxima signa meis,
- nostra per inmensas ibunt praeconia gentes,
- quodque querar notum qua patet orbis erit.
- ibit ad occasum quicquid dicemus ab ortu,
- testis et Hesperiae vocis Eous erit.
- trans ego tellurem, trans altas audiar undas,
- et gemitus vox est magna futura mei,
- nec tua te sontem tantummodo saecula norint .
- perpetuae crimen posteritatis eris.
- iam feror in pugnas et nondum cornua sumpsi,
- nec mihi sumendi causa sit ulla velim.