Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ergo illum demens in me saevire coegi,
  2. mitius inmensus quo nihil orbis habet?
  3. ipsaque delictis victa est clementia nostris,
  4. nec tamen errori vita negata meo est?
  5. vita procul patria peragenda sub axe Boreo,
  6. qua maris Euxini terra sinistra iacet.
  7. hoc mihi si Delphi [*](delphis vel delphos corr. Scaliger) Dodonaque diceret ipsa,
  8. esse videretur vanus uterque locus.
  9. nil adeo validum est, adamas licet alliget illud,
  10. ut maneat rapido firmius igne Iovis;
  11. nil ita sublime est supraque pericula tendit
  12. non sit ut inferius suppositumque deo.