Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tempore tam longo cur non tua dextera versus
  2. quamlibet in paucos officiosa fuit?
  3. cur tua cessavit pietas, scribentibus illis,
  4. exiguus nobis cum quibus usus erat?
  5. cur, quotiens [*](totiens) alicui chartae sua vincula dempsi,
  6. illam speravi nomen habere tuum?
  7. di faciant ut saepe tua sit epistula dextra
  8. scripta, sed e multis reddita nulla mihi.
  9. quod precor, esse liquet. credam prius ora Medusae
  10. Gorgonis anguineis [*](anguinis σ ) cincta fuisse comis,
  11. esse canes utero sub virginis, esse Chimaeram,
  12. a truce quae flammis separet angue leam.