Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nec quaesita tamen spatio patientia longo est,
- mensque mali sensum nostra recentis habet,
- scilicet et veteres fugiunt iuga saepe iuvenci,
- et domitus freno saepe repugnat equus.
- tristior est etiam praesens aerumna priore:
- ut sit enim sibi par, crevit et aucta mora est.
- nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra fuerunt;
- nunc [*](nunc sed) magis hoc, quo sunt cognitiora, gravant.
- est quoque non nihilum [*](minimum) vires afferre recentes,
- nec praeconsumptum temporis esse malis,
- fortior in fulva novus est luctator harena,
- quam cui sunt tarda brachia fessa mora.
- integer est melior nitidis gladiator in armis,
- quam cui tela suo sanguine tincta rubent.
- fert bene praecipites navis modo facta procellas:
- quamlibet exiguo solvitur imbre vetus.
- nos quoque quae ferimus, tulimus patientius ante quam [*]( quae: quam Ehwald)
- mala sunt longa multiplicata die!
- credite, deficio, nostroque a corpore quantum
- auguror, accedunt tempora parva malis.