Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas
- praeterquam curas attenuare meas.
- ut patria careo, bis frugibus area trita est,
- dissiluit nudo pressa bis uva pede.
- nec quaesita tamen spatio patientia longo est,
- mensque mali sensum nostra recentis habet,
- scilicet et veteres fugiunt iuga saepe iuvenci,
- et domitus freno saepe repugnat equus.
- tristior est etiam praesens aerumna priore:
- ut sit enim sibi par, crevit et aucta mora est.
- nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra fuerunt;
- nunc [*](nunc sed) magis hoc, quo sunt cognitiora, gravant.