Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sunt circa gentes, quae praedam sanguine quaerunt;
  2. nec minus infida terra timetur aqua.
  3. illi, quos audis hominum gaudere cruore,
  4. paene sub eiusdem sideris axe iacent,
  5. nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira
  6. caede pharetratae spargitur ara deae.
  7. haec prius, ut memorant, non invidiosa nefandis
  8. nec cupienda bonis regna Thoantis erant.
  9. hic pro supposita virgo Pelopeïa cerva
  10. sacra deae coluit qualiacumque suae.
  11. quo postquam, dubium pius an sceleratus, Orestes
  12. exactus Furiis venerat ipse suis,
  13. et comes exemplum veri Phoceus amoris,
  14. qui duo corporibus mentibus unus erant,
  15. protinus evincti [*](evicti) tristem ducuntur ad aram,
  16. quae stabat geminas ante cruenta fores.
  17. nec tamen hunc sua mors, nec mors sua terruit illum
  18. alter ob alterius funera maestus erat.
  19. et iam constiterat stricto mucrone sacerdos,
  20. cinxerat et Graias barbara vitta comas,