Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- neve retractando nondum coeuntia rumpam [*](rumpe vel rupem)
- vulnera: vix illis proderit ipsa quies,
- ergo ut iure damus poenas, sic afuit omne
- peccato facinus consiliumque meo;
- idque deus sentit; pro quo nec lumen ademptum,
- nec mihi detractas possidet alter opes.
- forsitan hanc ipsam, vivam modo, finiet olim,
- tempore cum fuerit lenior ira, fugam.
- nunc precor hinc alio iubeat discedere, si non
- nostra verecundo vota pudore carent,
- mitius exilium pauloque propinquius opto,
- quique sit a saevo longius hoste locus;
- quantaque in Augusto clementia, si quis ab illo
- hoc peteret pro me, forsitan ille daret.
- frigida me cohibent Euxini litora Ponti :
- dictus ab antiquis Axenus ille fuit.
- nam neque iactantur moderatis aequora ventis,
- nec placidos portus hospita navis adit.
- sunt circa gentes, quae praedam sanguine quaerunt;
- nec minus infida terra timetur aqua.