Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- O qui, nominibus cum sis generosus avorum,
- exsuperas morum nobilitate genus,
- cuius inest animo patrii candoris imago,
- non careat nervis [*](numeris σ ) candor ut iste suis,
- cuius in ingenio est patriae facundia linguae,
- qua prior in Latio non fuit ulla foro—
- quod minime volui, positis pro nomine signis
- dictus es: ignoscas laudibus ipse tuis.
- nil ego peccavi; tua te bona cognita produnt
- si, quod es, appares, culpa soluta mea est.
- nec tamen officium nostro tibi carmine factum
- principe tam iusto posse nocere puto.
- ipse pater patriae—quid enim est civilius illo?-
- sustinet in nostro carmine saepe legi,
- nec prohibere potest, quia res est publica Caesar,
- et de communi pars quoque nostra bono est.
- Iuppiter ingeniis praebet sua numina vatum,
- seque celebrari quolibet ore sinit,
- causa tua exemplo superorum tuta duorum est,
- quorum hic aspicitur, creditur ille deus.