Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam
  2. dicitur Iliades transiluisse Remus,
  3. inque meam nitidos dominam convertite vultus,
  4. sitque memor nostri necne, referte mihi.
  5. ei mihi, cur timeam? quae sunt manifesta, requiro.
  6. cur iacet [*](latet vel labat: iacet Ehwald) ambiguo spes mea mixta metu?
  7. crede, quod est et vis, ac desine tuta vereri,
  8. deque fide certa sit tibi certa fides,
  9. quodque polo fixae nequeunt tibi dicere flammae,
  10. non mentitura tu tibi voce refer,
  11. esse tui memorem, de qua tibi maxima cura est,
  12. quodque potest, secum nomen habere tuum
  13. vultibus illa tuis tamquam praesentis inhaeret,[*](praesentibus haeret)
  14. teque remota procul, si modo vivit, amat.
  15. ecquid, ubi incubuit iusto mens aegra dolori,
  16. lenis ab admonito pectore somnus abit?
  17. tunc subeunt curae, dum te lectusque locusque
  18. tangit et oblitam non sinit esse mei,
  19. et veniunt aestus, et nox inmensa videtur,
  20. fessaque iactati corporis ossa dolent?