Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis,
  2. tristia, quo possum, carmine fata levo.
  3. quod quamvis nemo est, cuius referatur ad aures,
  4. sic tamen absumo decipioque diem.
  5. ergo quod vivo duosque laboribus obsto,
  6. nec me sollicitae taedia lucis habent,
  7. gratia. Musa, tibi: nam tu solacia praebes,
  8. tu curae requies, tu medicina venis.
  9. tu dux et comes es, tu nos abducis ab Histro,
  10. in medioque mihi das Helicone locum;
  11. tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti
  12. nomen, ab exequiis quod dare fama solet,
  13. nec, qui detractat praesentia, Livor iniquo
  14. ullum de nostris dente momordit opus.
  15. nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas,
  16. non fuit ingenio fama maligna meo,
  17. cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis
  18. dicor et in toto plurimus orbe legor.