Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit,
  2. inque sinum maestae labitur imber aquae,
  3. cum vice mutata, qui sim fuerimque, recordor,
  4. et, tulerit quo me casus et unde, subit,
  5. saepe manus demens, studiis irata sibique,
  6. misit in arsuros carmina nostra focos,
  7. atque ita [*](ea: ita σ ) de multis quoniam non multa supersunt,
  8. cum venia facito, quisquis es, ista legas.
  9. tu quoque non melius, quam sunt mea tempora, carmen,
  10. interdicta mihi, consule. Roma, boni.
  1. Iam fera Caesaribus Germania, totus ut orbis,
  2. victa potest flexo succubuisse genu,
  3. altaque velentur fortasse Palatia sertis,
  4. turaque in igne sonent inficiantque diem,