Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec tamen, ut veni, levior fortuna malorum est :
  2. huc quoque sunt nostras fata secuta vias.
  3. hic quoque cognosco natalis stamina nostri,
  4. stamina de nigro vellere facta mihi.
  5. utque neque insidias capitisque pericula narrem,
  6. vera quidem, veri [*](veri vera vel vidi corr. Francius) sed graviora fide,
  7. vivere quam miserum est inter Bessosque Getasque
  8. illum, qui populi semper in ore ruit .
  9. quam miserum est, porta vitam muroque tueri,
  10. vixque sui tutum viribus esse loci!
  11. aspera militiae iuvenis certamina fugi,
  12. nec nisi lusura movimus arma manu;
  13. nunc senior gladioque latus scutoque sinistram,
  14. canitiem galeae subicioque meam.
  15. nam dedit e specula custos ubi signa tumultus,
  16. induimus trepida protinus arma manu.
  17. hostis, habens arcus imbutaque tela venenis, [*](veneno)
  18. saevus anhelanti moenia lustrat equo,
  19. utque rapax pecudem, quae se non texit ovili,
  20. per sata, per silvas fertque trahitque lupus,