Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. meque tot adversis cumulant,[*](cumulat) quot litus harenas,
  2. quotque fretum pisces, ovaque piscis habet,
  3. vere prius flores, aestu numerabis aristas,
  4. poma per autumnum frigoribusque nives,
  5. quam mala, quae toto patior iactatus in orbe,
  6. dum miser Euxini litora laeva [*](saeva: laeva σ ) peto.
  7. nec tamen, ut veni, levior fortuna malorum est :
  8. huc quoque sunt nostras fata secuta vias.
  9. hic quoque cognosco natalis stamina nostri,
  10. stamina de nigro vellere facta mihi.
  11. utque neque insidias capitisque pericula narrem,
  12. vera quidem, veri [*](veri vera vel vidi corr. Francius) sed graviora fide,
  13. vivere quam miserum est inter Bessosque Getasque
  14. illum, qui populi semper in ore ruit .