Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. utque soporiferae biberem si pocula Lethes,
  2. temporis adversi sic mihi sensus abest.
  3. iure deas igitur veneror mala nostra levantes,
  4. sollicitae [*](sollicitas corr. Scaliger) comites ex Helicone fugae,
  5. et partim pelago partim vestigia terra
  6. vel rate dignatas vel pede nostra sequi,
  7. sint, precor, haec saltem faciles mihi! namque deorum
  8. cetera cum magno Caesare turba facit,
  9. meque tot adversis cumulant,[*](cumulat) quot litus harenas,
  10. quotque fretum pisces, ovaque piscis habet,
  11. vere prius flores, aestu numerabis aristas,
  12. poma per autumnum frigoribusque nives,
  13. quam mala, quae toto patior iactatus in orbe,
  14. dum miser Euxini litora laeva [*](saeva: laeva σ ) peto.
  15. nec tamen, ut veni, levior fortuna malorum est :
  16. huc quoque sunt nostras fata secuta vias.
  17. hic quoque cognosco natalis stamina nostri,
  18. stamina de nigro vellere facta mihi.
  19. utque neque insidias capitisque pericula narrem,
  20. vera quidem, veri [*](veri vera vel vidi corr. Francius) sed graviora fide,