Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- dum quid agat quaerit, dum versat in omnia vultus,
- ad fratrem casu lumina flexa tulit.
- cuius ut ornata est praesentia, vicimus inquit:
- hic mihi morte sua causa salutis erit.
- protinus ignari nec quicquam tale timentis
- innocuum rigido perforat ense latus,
- atque ita divellit divulsaque membra per agros
- dissipat in multis invenienda locis,
- neu pater ignoret, scopulo proponit in alto
- pallentesque manus sanguineumque caput.
- ut genitor luctuque novo tardetur et, artus
- dum legit extinctos, triste moretur [*](retardet) iter.
- inde Tomis [*](tomus (thomus) rel tomos) dictus locus hic, quia fertur in illo
- membra soror fratris consecuisse sui.