Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- Usus amicitiae tecum mihi parvus, ut illam
- non aegre posses dissimulare, fuit,
- nec [*](ni: nec σ ) me complexus vinclis propioribus esses
- nave mea vento, forsan, eunte suo.
- ut cecidi cunctique metu fugere ruinam,
- versaque amicitiae terga dedere meae,
- ausus es igne Iovis percussum tangere corpus
- et deploratae limen adire domus:
- idque recens praestas nec longo cognitus usu,
- quod veterum misero vix duo tresve mihi.
- vidi ego confusos vultus visosque notavi,
- osque madens fletu pallidiusque meo,
- et lacrimas cernens in singula verba cadentes
- ore meo lacrimas, auribus illa bibi ;
- brachiaque accepi presso [*](maesto) pendentia collo,
- et singultatis oscula mixta sonis.
- sum quoque, care, tuis defensus viribus absens—
- scis carum veri nominis esse loco—
- multaque praeterea manifesti [*](manifesta) signa favoris
- pectoribus teneo non abitura meis.