Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non foret Eumedes orbus, si filius eius
  2. stultus Achilleos non adamasset equos;
  3. nec natum in flamma vidisset, in arbore natas,
  4. cepisset genitor si Phaëthonta Merops.
  5. tu quoque formida nimium sublimia semper,
  6. propositique, precor, contrahe vela tui.
  7. nam pede inoffenso spatium decurrere vitae
  8. dignus es et fato candidiore frui.
  9. quae pro te ut voveam, miti pietate mereris
  10. haesuraque fide tempus in omne mihi.
  11. vidi ego te tali vultu mea fata gementem,
  12. qualem credibile est ore fuisse meo.
  13. nostra tuas vidi lacrimas super ora cadentes,
  14. tempore quas uno fidaque verba bibi.
  15. nunc quoque summotum studio defendis amicum,
  16. et mala vix ulla parte levanda levas.
  17. vive sine invidia, mollesque inglorius annos
  18. exige, amicitias et tibi iunge pares,
  19. Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum,
  20. nomen ama : Scythicus cetera Pontus habet.