Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- haec ego si monitor monitus prius ipse fuissem,
- in qua debebam forsitan urbe forem.
- dum tecum vixi, dum me levis aura ferebat,
- haec mea per placidas cumba cucurrit aquas,
- qui cadit in plano—vix hoc tamen evenit ipsum—
- sic cadit, ut tacta surgere possit humo;
- at miser Elpenor tecto delapsus ab alto
- occurrit regi debilis umbra suo.
- quid fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas,
- Icarus inmensas nomine signet aquas?
- nempe quod hic alte, demissius ille volabat;
- nam pennas ambo non habuere suas.
- crede mihi, bene qui latuit bene vixit, et intra
- fortunam debet quisque manere suam.
- non foret Eumedes orbus, si filius eius
- stultus Achilleos non adamasset equos;
- nec natum in flamma vidisset, in arbore natas,
- cepisset genitor si Phaëthonta Merops.
- tu quoque formida nimium sublimia semper,
- propositique, precor, contrahe vela tui.