Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. si iam deficiam, suppressaque lingua palato
  2. vix instillato restituenda mero,
  3. nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam,
  4. spesque tui nobis causa vigoris erit.
  5. ergo ego sum dubius vitae, tu forsitan istic
  6. iucundum nostri nescia tempus agis?
  7. non agis, adfirmo. liquet hoc, carissima, nobis,
  8. tempus agi sine me non nisi triste tibi.
  9. si tamen inplevit mea sors, quos debuit, annos,
  10. et mihi vivendi tam cito finis adest,
  11. quantum erat, o magni, morituro parcere, divi,
  12. ut saltem patria contumularer humo?
  13. vel poena in tempus mortis dilata fuisset,
  14. vel praecepisset mors properata fugam.
  15. integer hanc potui nuper bene reddere lucem;
  16. exul ut occiderem, nunc mihi vita data est.
  17. tam procul ignotis igitur moriemur in oris,
  18. et fient ipso tristia fata loco,
  19. nec mea consueto languescent corpora lecto,
  20. depositum nec me qui fleat, ullus erit;