Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- Ergo erat in fatis Scythiam quoque visere nostris,
- quaeque Lycaonio terra sub axe iacet;
- nec vos, Pierides, nec stirps Letoïa, vestro
- docta sacerdoti turba tulistis opem.
- nec mihi, quod lusi vero [*](vestro) sine crimine, prodest,
- quodque magis vita Musa iocata [*](iocosa) mea est,
- plurima sed pelago terraque pericula passum
- ustus ab assiduo frigore Pontus habet,
- quique fugax rerum securaque in otia natus,
- mollis et inpatiens ante laboris eram,
- ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum
- perdere, diversae nec potuere viae,
- suffecitque [*](sufficit atque) malis animus; nam corpus ab illo
- accepit vires vixque ferenda tulit.
- dum tamen et terris dubius laetabar et undis,
- fallebat curas aegraque corda labor!
- ut via finita est
- et opus requievit eundi, et poenae tellus est mihi tacta meae,
- nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber
- lumine, de verna quam nive manat aqua.