Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis,
  2. qui domini poenam non meruere sui.
  3. saepe per externas [*](extremas ) profugus pater exulat oras,
  4. urbe tamen natis exulis esse licet.
  5. Palladis exemplo de me sine matre creata
  6. carmina sunt; stirps haec progeniesque mea est.
  7. hanc tibi commendo, quae quo magis orba parente est,
  8. hoc tibi tutori sarcina maior erit.